monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 38
{XIX} Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat. si, ut eruta est, terram non adtingat, condita tussim emendat radicis vero decoctae sucus taenias pellit, siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur.